roas bona oeconomia ostendit, totum genus Troianorum invisum fuisse Iunoni, quia inlaturus est Minervam ob unius hominis delictum etiam eos quos amaverat perdidisse. relliquias ut stet versus geminavit l, nam in prosa reliquias dicimus. ‘relliquias’ autem ‘Danaum’ dupliciter et a Troianis et a Graecis dici possunt, ut et nostro sequitur de vulnere sanguis
. atque inmitis achilli bene secundum Homerum segregat duces a populo. sic Aeneas in secundo post omnium casum Priami separavit interitum, ut forsitan et Priami fuerint quae fata requiras
. inmitem autem dixit etiam circa extinctum crudelem. et ideo intulit Achillem praecipue, quod Aeneas cum Achille congressus sit et ut in quinto ait Neptuni beneficio liberatus. achilli propter o(moiote/leuton detraxit s litteram, quae plerumque pro sibilo habetur non solum necessitatis, sed etiam euphoniae causa: nam alibi ipse ait nec equis adspirat Achillis
: ut Sallustius a principio urbis ad bellum Persi Macedonicum
. detrahitur autem tertiae declinationis genetivo. sane apud Sigeum Achillis statua fuisse dicitur, quae in lanna, id est in extima auris parte elenchum more femineo habuerit. hic apud Cretam insulam pemptus vocatus est, ut veteres auctores tradunt.
Agellus patrui mei in Cantio est, inter Dubras et Rutupias situs. Dubrae et Rutupiae oppida antiqua sunt. Multa sunt monumenta antiqua in Britannia, multa vestigia Romanorum. Reliquiae villarum, oppidorum, amphitheatrorum Romanorum hodie exstant. Multae viae Romanae in Britannia sunt. In Cantio est via Romana inter Rutupias et Londinium. Solum Britannicum multos nummos aureos, argenteos, aeneos et Britannorum et Romanorum occultat. Rusticis nummi saepe sunt causa lucri, cum arant vel fundamenta aedificiorum antiquorum excavant. Nam nummos antiquos magno pretio venumdant. Patruo meo magnus numerus est nummorum Romanorum.Inter ferias commentarios meos de vita mea scriptito. Dubras saepe visitamus; nam oppidum non procul abest. Super oppidum est castellum magnum; in castello est specula antiqua. Muri speculae alti et lati sunt. Quondam erat pharus Romanorum. Prope speculam est aedificium consecratum. Iam secundo saeculo post Christum natum basilica Christiana erat.Castellum in promunturio orae maritimae stat. Post castellum sunt clivi graminei et lati. Ex castello fretum Gallicum spectas. Ante oculos sunt vela alba multorum navigiorum; navigia sunt Britannica, Francogallica, Germanica, Belgica. Nonnulla ex navigiis Britannicis «castella» nominata sunt. Littera C in signo est. «Castella» in Africam Meridianam navigant, ubi patria mea est.
